monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 4
Ego non iudico quemquam. Non ergo iudicat quemquam Dominus Iesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad iudicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus, Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem ? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur? Nos dicimus venturum iudicem vivorum et mortuorum; ipse autem dicit, Ego non iudico quemquam. Quaestio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intelligamus, non iudico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum ; non iudicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat, Vos secundum carnem iudicatis; ita subiunxit, Ego non iudico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de iudice Christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. Venit Christus, sed primo salvare, postea iudicare: eos iudicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Iesu Christi medicinalis est, non iudicialis: nam si primo venisset iudicaturus, neminem invenisset cui praemia iustitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat eius misericordia praeroganda, et post exserendum iudicium: quia de illo cantaverat Psalmus, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine . Non enim iudicium ait et misericordiam; nam si primo esset iudicium, nulla esset misericordia: sed primo misericordia, postea iudicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum eius obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus, parum illi fuit dicere, Factus obediens usque ad mortem: non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis . Illa morte peius nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem: de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus Iudaeis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi munaus crucifixus est, et ego mundo . Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem iudicavit: et malos passus est. Pertulit iniustum iudicium, ut ageret iustum. Sed in eo quod pertulit iniustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . Sive ergo propter hoc, quia non venerat iudicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non iudico quemquam: sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, Vos secundum carnem iudicatis, addidit, Ego non iudico quemquam, ut intelligamus Christum non secundum carnem iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est.